# Opera 424

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/424

Iamque pudet metuisse omnes, animosâque lethi
Spes magis atque magis viget acris numinis haustu.
Haud secus ac crebris cùm rimis terra dehiscit,
Cùm sitit omnis ager, tum quae morientia languent
Gramina, coeruleus sicaelo venerit imber,
Continuo attollant rursus capita, aruâque ponant
Squalorem, redeátque decor suus omnibus agris.
Ergo abeunt varias longè latéque per oras
Diuersi, laudénsque canunt, atque inclyta vulgo
Facta ducis, iamque (vt vates cecinere futurum
Antiqui) illorum vox fines exit in omnes.
Audiit & siquem medio ardens aethere iniquo
Sidere desertis plaga diuidit inuia terris,
Quique orbem extremo circumsonat aequore pontus:
Continuo ponunt leges, morémque sacrorum
Vrbibus infectum genti lustralibus vndis
Eluitur scelus, & veteris contagia culpae,
Religióque nouas noua paßim exuscitat aras,
Protinus hinc populos Christi de nomine dicunt
Christiadas. toto surgit gens aurea mundo,
Seclorúmque oritur longè pulcherrimus ordo.
FINIS.
SIQUID HIC FACTVM DICTVM

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
