Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 427-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereat genus esse: licet celebranda reperti
Ad sacra sint tantum versus, laudés ve Deorum
Dicendas, ne relligio sine honore iaceret.
Nam traxere etiam paulatim ad caetera Musas,
Versibus &variis cecinerunt omnia vates.
Sed nullum e numero carmen praestantius omni,
Quam quo post diuos heroum facta recensent,
Versibus vnde etiam nomen fecere minores.
Munere concessum Phoebi venerabile donum
Phoemonoës, quae prima dedit (si vera vetustas
Ex adyto haud aliis numeris responsa per orbem.
Tu verò ipse humeros explorans consule primum,
Atque tuis prudens genus elige viribus aptum.
Nam licet hîc diuos, ac Diis genitos heroas
In primis doceam canere, &res dicere gestas,
Haectamen interdum mea te praecepta iuuabunt,
Seuscenam ingrediens populo spectacula praebes.
Siue
Si Peligis iuuenum lacrymas, quibus igne medullas
Vrit amor, seu pastorum de more querelas,
Et lites Siculi vatis modularis auena,
Siue aliud quodcunque canis, quo carmine cunque
Nunquam hîc (ne dubita) prorsum inconsultus abibis. Atque ideo quodcunque audes, quodcunque paratus Aggrederis, tibi sit placidum, atque arriserit vltro
Ante animo: nec iussa canas, nisi forte coactus
Magnorum imperio regum, siquis tamen vsquam est,
Primores inter nostros qui talia curet.
Omnia sponte sua, quae nos elegimus ipsi,
Proueniunt, duro assequimur vix iussa labore.
Sed neque cùm primum tibi mentem inopina cupido,
Atque repens calor attigerit, subito aggrediendum est Magnum opus adde moram, tecumque impensiùs antè Consule, quicquid id est, partesque expende per omnes