# Opera 429

Marco Girolamo Vida, Opera, VE CONTRA SANCTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/429

Et Phoebum, & dulces Musas assuescat amare.
Ille autem paruum qui primis artibus ante
Imbuit, atque modos docuit, legésque loquendi,
Synterus vocis cuperem, ac purißimus oris
Contigerit, fandi ne fors puer, atque nefandi
Nescius imbiberit male gratae semina linguae,
Quae post infecto ex animo radicitus vlla
Non valeas meliora docens euellere cura,
Idcirco mihi ne quisquam persuadeat oro,
Vt placeant qui, dum cupiunt se numine laeuo
Tollere humo, & penitus iactant se ignota docere,
Conuentu in medio, septíque impube corona
Insolito penitus fandi de more magistri
ybscuras gaudent in vulgum spargere voces Irrisi, foedam illuuiem, atque immania monstra.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
