Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 430
Unproofread scanNot analysed yet
Non minus à recta mentis ratione feruntur
Decepti, quàm qui, liquidi cùm pocula fontes
Sufficiant, malunt graue olentem haurire paludem.
Ne mihi ne tenerae talis se admouerit auri,
Sed procul, ô proculista ferat, natósque Getarum
Imbuat, aut siqua est gens toto obtusior orbe.
Iamque igitur mea cura puer penetralia vatum
Ingrediatur, &Aoniae se proluat vnda.
Iamque sacrum teneris vatem veneretur ab annis,
Quem Musae Minci herbosis aluêre sub antris,
Atque olim similem poscat sibinumina versum,
Admirans artem, admirans praeclara reperta.
Nec moratiam fauet Ascanio, tactúsque dolore
Impubes legit aequales, quos impius hausit
Ante diem Mauors, &acerbo funere mersit.
Multa super Lauso, super &Pallante perempto
Multa rogat, lacrymas inter quoque singula fundit
Carmina, crudeli cùm raptum morte parenti
Ah miserae legit Euryalum, pulchrosque per artus
Purpureum, letho dum voluitur, ire cruorem.
Nec non interea Graios accedere vates
Audeat, &linguam teneris assuescat vtranque
Auribus exercens nunc hanc, nunc impiger illam.
Nulla mora est: nostro Aeneae iam conferet igneis
Aeaciden flagrantem animis, Ithacumque vagantem,
Atque ambos saepe impellet concurrere vates.
Nunc geminas puer huc aures, hûc dirige mentem.
Nam, quia non paucos parte ex vtraque poëtas
Nostrósque, Graiósque tibi se offerre videbis,