# Opera 436-2

Marco Girolamo Vida, Opera, VE CONTRA SANCTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/436-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/436-2

Exultant animis cupidi, pugnantque parentum
Imperiis, nequit ardentes vis vlla morari:
Sic assuetus equus iam duris ora lupatis
Fortè procul notis si armenta aspexit in aruis,
Hûc veterum ferri cupit haud oblitus, amorum,
Atque hîc atque illic haeret frenísque repugnat:
Quóve magis stimulis instas, hoc acriùs ille
Perfurit it tandem multo vix verbere victus
Coeptum iter. ipsa tamen respectans crebra moratur
Pascua, & hinnitu latè loca complet acuto.
Ah quoties aliquis sacros reminiscitur aeger
Fontes incassum, & lucos suspirat amatos
Dulcibus ereptus Musis puer, atria vt alta
Incoleret regum rebus praefectus agendis?
Tybure quam mallet, gelido aut sub Tusculo iniquam
Pauperiémque pati, & ventos perferre niuales?
lontrà autem vanum multi effudêre laborem,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
