Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 437
Unproofread scanNot analysed yet
Quos frustra excoluisse solum malè pinguis harenae
Poenituit, ventisque viam tentasse negatis.
Quod ne cui sero contingat forte docenti,
Continuo poterit certis praesciscere signis.
Vanque puer nullis rectorum hortatibus ipse
Sponte sua exercetur, amátque, rogâtque docentes
Primus, inardescitque ingenti laudis amore.
Prouocat hîc socios pulchra ad certamina primus,
Exultátque animo victor, superatus amaris
Mordetur curis, latebrásque, &sola requirit
Infelix loca. ad aequales pudet ire, grauésque
Vultus ferre nequit cari rectoris inultus.
Nec lacrymis penitùs caruerunt ora decoris.
Hicmihi se diuis, fatisque volentibus affert.
Huic Musae indulgent omnes, hunc poscit Apollo.
At nullam prorsus tibi spem frustrà excitet ille,
Quem non vlla mouet praedulcis gloria famae,
Et praecepta negat duras dimittere in aures
Immemor auditi, cui turpis inertia mentem
Deijcit, atque hebetes torpent in corpore sensus.
Huic curam moneo ne quisquam impendat inanem.
Nec placet ante annos vates puer. omnia iusto
Temp