Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 440
Unproofread scanNot analysed yet
ET.
Aut vidisse ipsum vrbes, aut narrantibus illas
Ex alijs nouisse, &pictum in pariete mundum.
Quid referam qui, vt saeua queant aequare canendo
Praelia, non horrent certamina Martis adire,
Per mediâsque acies vadunt, &bella lacessunt?
At quia dura vetant longum nos fata morari
In cunctis, reuocatque angusti terminus aeui,
Vos sat erit pueri tantùm omnes isse per artes,
Quarum summa sequi saltem fastigia oportet.
Nec refert rate qui varias legit aequoris oras,
Mercis vt in patriam referat se diues opimae,
Si non cuncta oculis lustrauerit oppida paßim,
Et circunfusis longum terat otia terris.
Sat fuerit portus, extremaque littora tantum
Explorasse: secus toto vagus exulet aeuo,
Et serus natos dulces, patriamque reuiset.
Nulla dies tamen interea, tibi nulla abeat nox,
Quin aliquid vatum sacrorum è fontibus almis
Hauseris, ac dulcem labris admoueris amnem.
Sed tibi praesertim princeps tunc haereat illa
Cura animo, noctem atque diem tete excitet vna,
Omnem quam propter libuit perferre laborem.
Non hîc te quibus aut pedibus, spatiísve monebo
Tendantur ducti versus. labor iste regentum
Postulat haud multum curae, qui saepe morando
Ipsa minutatim metiri carmina sectis
In partes membris, &tempora certa docebunt.
Continuò edico iam tunc animosus alumnus
In numerum incipiat sub leges cogere verba.
Iam
lantunc summissa meditetur carmina voce somonum memor antiquis quos vatibus hausit. Tum votis sibi centum aures, tum lumina centum ixoptat dubius rerum, metuénsque pericli, Piuidit hûc illuc animum, cunctamque pererrat laturam rerum, versatque per omnia mentem, usrebus dexter modus, aut quae mollia fandi
Tempora, vertuntur species in pectore mille.
Nec mora nec requies, dubio sententia surgit
Multa animo, variatque: omnes conuertitur anceps
Infacies, nescitque etiam notißima, &haeret
Attonitus. nunc multa animum, nunc consulit aures
Suum mente agitans si qua olim audita recursent
sponte sua, &memorem mentem excitat, atque repostas hesaurus depromit opes, laetusque laboris Ipse sui parto fruitur. multa ecce repentè lors inopina aperit cunctanti, aliudque putanti. lamque haec, iamque illa attentat, texitque, retexitque Et varijs indefessus conatibus instat. Saepe etenim occurrunt haud dictu mollia, vbi hae
Cura diu, multóque exercita corda labore.
(ret
Nunc hos nunc illos aditus vestigat, &omnia
Attentans scopulo longum luctatur iniquo,
Dum se qua ostendat facilis via, denique multa
Aut vi, aut caeli, &fortunae munere victor
Exultat, domitóque animis id ad aethera monstro.
Ast vbi nulla viam nec vis, nec dextra aperit fors, Nec prodest vires fessas renouare, nec aptum Nunc hîc, nunc illic captare ad carmina tempus,