Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 446-3
Unproofread scanNot analysed yet
Digerere, atque suo quaeque ordine rite locare.
Durus vterque labor. sed quos Deus aspicit aequus,
Saepe suis subitò inuenient accommoda votis.
Altera nempe arti tantum est obnoxia cura,
Vnde solent laudem in primis optare poëtae.
Vestibulum ante ipsum, primóque in limine semper
Prudentes leuiter rerum fastigia summa
Libant, &parcis attingunt omnia dictis,
Quae canere statuêre, simul caelestia Diuûm
Auxilia implorant proprijs nil viribus ausi.
Quos ores autem non magni denique refert,
Dum memor auspicijs cuiusquam cuncta Deorum
Aggrediare. Iouis neque enim nisi rite vocato Numine fas quicquam ordiri mortalibus altum: Necsat opem implorare semel, Musasque ciere. sed quoties veluti scopuli durißima dictu pbiicient sese tibi non superanda labore Mortali, diues toties orare licebit. lucipiens odium fugito, facilésque legentum Viltumidus demulce animos, nec grandia iam tum linuenit, aut nimium cultum ostentantia fari
Omnia, sed nudis prope erit fas promere verbis.
Ne si magna sones, cum nondum ad praelia ventum,
Deficias medio irrisus certamine, cùm res
Pistulat ingentes animos, virésque valentes.
Pincipiis potiùs semper maiora sequantur.