Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 448-2
Unproofread scanNot analysed yet
Longa procul longo via diuidit inuia tractu.
ium
Flectendi retro cursus, via plurima eunti
Restat adhuc, multumque illi maris aequor arandum.
Haud sapiens quisquam, annales ceu congerat, Ilij
Inchoët excidium veteri pastoris ab vsque
Iudicio memorans ex ordine singula quicquid
Ad Troiam Argolicis cessatum est Hectore duro.
Conueniet potius prope finem praelia tanta
Ordiri, atque graues iras de virgine rapta
Auersi Aeacidae praemittere, tum fera bella
Consurgunt, tum pleni amnes Danaumque Phrygumque,
Nan
Vanthusque, Simoisque, &inundant sanguine fossae.
Haud tamen interea quae preceßêre silendum,
Aulide iurantes Danaos, vectásque per aequor
Mille rates, raptusque Helenes, &coniugisiras,
Queque nouem Troia est annos perpessa priores.
sitque etiam in patriam si quis deducere adortus
Errantem Laërtiadem post Pergama capta,
Von illum Idaeo soluentem è littore classem
Lum sociis primum memoret, Ciconésque subactos,
Sed iam tum Ogygiam delatum sistat ad alta