# Opera 449

Marco Girolamo Vida, Opera, HIERONYMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/449

irginis amißis sociis Atlantidos antra. Exin post varios Phaeacum in regna labores liferat. hîc positis demum ipse miserrima mensis, Frorésque suos narret, casusque suorum. inte tamen si gesta canunt, ab origine causas Expediunt, quis dehinc status, aut quae tempora rerum. brimus at ille labor versu tenuisse legentem luspensum, incertumque diu, qui denique rerum Euentus maneant, quo tandem durus Achilles Munere placatus regi cursum induat arma In Teucros, cuiu sve Dei Laërtius heros duxilio Polypheme tuis euadat ab antris, Lectores cupidi expectant, durántque volentes, Nec perferre negant superest quod cunque laborum, Inde licet fessos somnus grauis auocet actus, Aut epulis placanda fames, Cererisque libido. Hoc studium, hanc operam serò dimittimus aegri. Nonne vides vt saepe aliquis nimis arte superbit: mprobus, & captis animis illudere gaudet, Et nunc hîc, deinde hûc mentes deducit hiantes, Suspendítque diu miseros, torquétque legentes? Ille quidem si te magnum certamen Atridae, Et Paridis multo promissum carmine nuper Expectare auidum, saeuaque cupidine captum Senserit, vsque moras trahet vltrò, & differet arma, Dum celsa Priamo, patribúsque è turre Lacaena Nomine quenque suo reges ostendit Achiuos. ipsa procos etiam vt iußit certare sagittis

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
