Latin · Dactylic hexameter
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 450
Unproofread scanNot analysed yet
Penelope optatas promittens callida tedas
Victori, per quanta morae dispendia mentes
Suspensas trahet ante, viri quàm proferet arcum
Thesauris clausum antiquis, penitúsque repostum?
Haud tamen omninò incertum metam vsque sub ipsam
Exactorum operum lectorem in nube relinquunt. n
Sed rerum euentus nonnulli saepe canendo
inin
Indiciis porrò ostendunt in luce maligna,
Sublustríque aliquid dant cernere noctis in vmbra,
Hinc pater Aeneam, multíque instantia vates
Fata docent Latiobella, horrida bella manere,
Atque alium partum Troianis rebus Achillem.
Spem tamen incendunt animo, firmantque labantem
Spondentes meliora, &res in fine quietas.
Ipse quoque agnouit per se, cùm in limine belli
Nauibus egressus turmas inuasit agrestes,
Atque (omenpugnae) prostrauit Marte Latinos
Occiso, ante alios qui sese obiecerat, hoste.
Fata Menoetiades etiam praedixerat olim
Victori moriens maiori instare sub hoste,
Quamuis haud fuerit res credita. tu quoque Turne
Preuidisse tuos poteras hei perdite casus
Longè ante exitium, cùm crebrò obscena volucris
Perclypeum, pérque ora volans stridentibus alis
omnem turbauit mentem, admonuítque futuri. Hinc tibi tempus erit, magno cùm optaueris emptum Intactum Pallanta, &cum spolia aurea balthei yderis, atque tibi haud stabit victoria paruo.