Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 452
Unproofread scanNot analysed yet
Aptior Ausonius Drances, cui frigida bello
Dextra quidem, sed consiliis non futilis auctor,
Diues opum, pollens lingua &popularibus auris.
Multa tamen Graiae fert indulgentia linguae,
Quae nostros minus addeceant grauiora sequentes
Quid tibi nonnullas arteis studiumque minorûm
Indignum referam? sunt qui vt se plurima nosse
Ostentent, pateatque suarum opulentia rerum,
Quicquid opum congesserunt, sine more, sine arte
Irrisi effundunt, &versibus omnia aceruant,
Praecipuè siquid summotum, si quid opertum,
Atque parum vulgi notum auribus, aut radiantis
De caeli arcana ratione, Deûmve remota Natura, aut animae obscuro impenetrabilis ortu. Sape etiam accumulant antiqua exempla virorum (Carminis ingratum genus) hinc atque inde petita,