Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 454
Unproofread scanNot analysed yet
Addubitem flere extincti miserabile funus
Romani ducis, aut ruris laudare quietem
Post vites dictas Bacchi, &siluestria dona.
Vidi etiam qui iam perfecto munere longam
Subiecêre moram extremo sub fine vagantes
Exactorum operum, vacua dum carmina musa
In longum traherent, cuius dulcedine mira
Feßi animi cuperent iterúmque iterúmque redire.
Me nulla id circo quiret vis sistere, quin post
Naturas &apum dictas, &liquida mella
Tristis Aristaei questus, monitúsque parentis
Prosequerer dulci sermone, &Protea vinctum,
Addam
Aldam Threicij carmen miserabile vatis, Qualis populea queritur Philomela sub vmbra, Vt Rhodope, vt Pagaea fleant, Rhoesi vt domus alta dique Getae, atque Hebrus, &Actias Orithyia: Non aliam ob causam reges qui in praelia euntes Dinumerant, populósque, moram traxêre canentes dut Ligurum regi ob casum Phaëtontis amati
Dum gemit, &maestum musa solatur amorem,
In siluis cano natas in corpore plumas,
Aut rursum Hippolytum superas venisse sub auras
Paeoniis reuocatum herbis, &amore Dianae.
Nec verò interea quae cuique insignia, quae arma
Praetereunt: pingunt clypeos, atque Hercule pulchro Pulcher Auentinus satus olim insigne paternum entum angues, cinctámque gerit serpentibus Hydram.