Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 456
Unproofread scanNot analysed yet
Formicis, Libycum properant dum linquere littus.
Sed non Ausonij rectè foedißima musca
Militis aequarit numerum, cùm plurima mulctram
Peruolitat, neque enim in Latio magno ore sonantem
Arma, ducésque decet tam viles decidere in res.
Nec dictis erit vllus honos, si cùm actus ab vrbe
Daunius hostili Teucris vrrentibus heros.
Vix pugna absistit, similis dicetur à sello
Quem pueri laeto pascentem pinguia in agro
Ordea stipitibus duris detrudere tendunt
Instantes, quatiuntque sudes per terga, per armos.
Ille autem campo vix cedere, &inter eundum
Saepè hîc atque illîc auidis insistere malis.
Omnia conueniunt, rerúmque simillima imaro est.
Credo equidem, sed turpè peciis, nec Turnus asellum