# Opera 456-2

Marco Girolamo Vida, Opera, HIERONYMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/456-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/456-2

Turnus auis, atauísque petens dignabitur heros.
Aptiùs hanc speciem referat Leo, quem neque terga
Ira dare, aut virtus patitur, neque sufficit vnus
Tendere tot contra, telísque obstare sequentum.
Hoc quoque non studiis nobis leuioribus instat
Curandum, vt, quando non semper vera profamur
Fingentes, saltem sint illa simillima veris.
Vidi aliquos, qui, cum Glauco medio aequore belli
Tydides ferus occurrit, vix credere possunt
Tot traxisse moras longis sermonibus vsos
Inter sese ambos, dum feruent omnia caede.
Alter enim diri narrat fera fata Lycurgi,
Crimine damnatifalso; alter Bellerophontis
Facta refert, magna domitam virtute Chimeram,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
