# Opera 458

Marco Girolamo Vida, Opera, HIERONYMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/458

Sunt spatia, angustis cùm res tibi finibus arcta,
In longum trahito arte. viae tibi mille trahendi,
Mille modi nam ficta potes multa addere veris,
Et petere hinc illinc variarum semina rerum.
Nónne vides, vt nostra Deos in praelia ducant,
Hos Teucris, alios Danais socia arma ferentes,
Certantésque inter se odiis, donec pater ipse
Concilium vocet, atque ingentes molliatiras?
Cum secura tamen penitus natura Deorum
Derat, & aspectu nostro summota quiescat.
Addunt infernâsque domos regna inuia viuis,
Tartareósque lacus, Ditémque, & Erinnyas atras, i
Tum voluerum captant cantus, atque omina pennae.
Saepe etiam hospitibus conuiuia laeta receptis,
Regalésque canunt epulas, vbi multa repostis
Narrantur dapibus vario sermone vicißim,
Nunc ludos celebrant magnorum ad busta virorum,
Annua nunc patriis peragunt Diis sacra periclo
Seruati quondam, laudésque ad sidera tollunt
Aut Phoebi monstroingenti Pythone perempto,
Aut magni Alcidae, Cacum vt videre iacentem.
Rege sub Eurystheo tulerit quos ille labores
Alterni repetunt cantu. superomnia Caci
Speluncam adijciunt, spirantémque ignibus ipsum.
An memorem, quandoque omnes intendere neruos
Cùm libuit, verbísque ipsam rem aequare canendo,
Seu dicenda feri tempestas horrida ponti,
Ventorum & rabies, fractaeque ad saxa carinae
Aut Siculo angusto, aut impacato Euxino?
Siuc
Siue coorta repente lues, cùm multa ferarum
Corpora, multa hominum letho data, siue Sicana
Dicendum quantis terra tonet Aetna ruinis
Prorumpens atram caeli vsque ad sidera nubem
surbine fumantem piceo, & candente fauilla. Vidisti cum bella canunt horrentia & arma, Arma fremunt, miscentque equitum, peditumque ruinas.
Ante oculos Martis sese offert tristis imago,
Non tantum vt dici videantur, sed fieri res,
Vnde ipsis nomen Graij fecêre poëtis.
Armorum fragor audiri gemitusque cadentum,
Cadentúmque ictus, & inania vota precantum.
Quis quoque, cum captas euoluunt hostibus vrbes,
lemperet a lacrymis? tectorum ad culmina saeuas lre faces, paßimque domos inuoluere flammas ernere erit, trepidósque senes, puerósque parentes Amplexos, flentésque ipsas ad sidera matres sollentes clamorem hostes intérque, suósque,
Abstractásque nurus adytis, arisque Deorum
Et crinem laniare, & pectora tundere palmis,
Hos fugere, ast illos ingentem abducere praedam,
Perque domos, pérque altaruunt delubra Deorum,
(vis?
Atque huc, atque illuc tota discurritur vrbe.
Quid cum animis sacer est furor additus, atque potens
Nam variant species animorum, & pectora nostra
Nunc hos, nunc illos multo discrimine motus
Concipiunt, seu quòd caeli mutatur in horas
Tempestas, hominúmque simul quoque pectora mutant,
Seu quia non ijsdem respondent saepe labore

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
