# Opera 46

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/46

Et grauidus circum nitidis exuberat vuis.
Tu fortunati abstrusas thesaurus olympi,
Aurum vbi caelicorum, & gemmae seruantur, & omne
Caeliclaudis opes ditißimus, atque recludis.
In nos vsque etiam mortales largus inundas.
Huc omnis pleno dimanas copia cornu.
Abs te omnis auri vis, atque opulentia abundat.
Quod semel aeterno longeante exordia rerum
Munere conceßit genitor tibi, conditor orbis,
Semper habes, nec cùm hîc terrenos induis artus
Amittis quicquam decoris caelestis in aethra
Non te adeo intactae claudebant viscera matris
In terris, vt non quoque in aethere luce micares
Idem eadem, aeterno genitus sine matre parenti.
Nec minus, ac prius aethereo Deus altus olympo
Regnabas cum patre, licet terráque, maríque,
Errares homines inter mortalia curans,
Verus ibi, hic verus, nec nos ludebat imago,
Et plagis cùm te obiiceres morti obuius vltrò.
In te solus homo sensu tulit aspera morte,
Nec Deus est quicquam lacero tum corpore passu
Nam diuina quidem, quae simplex, quaeve tuentur
Reiicit aspectum, complecti. nescia sensu,
Cùm natura sibi applicuit mortalia membra,
Nauramque hominum, haud maculas contraxit ab ill
Nulláque per talem admisit contagia nexum,
Sed penitus seorsum pura, atque intacta remansit,
Cui nihil omnino terrenae labis inhaesit.
Dißimiles species naturae vtriusque repugnant.
Sicu.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
