Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 464
Unproofread scanNot analysed yet
Eurydice solans aegrum testudine amorem
Te veniente die, te decedente vocaret?
artus,
Quid? puer. Euryalus cum pulchros voluitur
Ah dolor, inque humeros lapsa ceruice recumbens
Languescit moriens, ceu flos succisus aratro,
Ardet adire animus lectori, &currere in ipsum
Volscentem, puerique manum supponere mento
Labenti, ac largum frustra prohibere cruorem
Purpureo niueum signantem flumine pectus.
Postremo, tibi siqua instant dicenda, ruborem
Quae tenerum incuterent Musis adaperta, chorisque
Virgineis, molli vel praeterlabere tactus
Dißimulans, vel verte alio, &rem suffice fictam.
Si pater omnipotens tonitru caelum omne ciebit,
Speluncam Dido dux &Troianus eandem
Deueniant, pudor vlterius nihil addere curet.
Nam saterit, tellus quòd prima, &conscius aether
Connubij dent signum, vlulentque in vertice Nymphae.
Néve aliis imparnimium, ne Troilus armis
Ah puer infelix facito concurrat Achilli,
Quam quibus in Libyco conspexit littore pictum
Illum Anchisiades heros, dum victus anhelis
Fertur equis, curruque haeret resupinus iuani,
Nec pueri veros congressus dicerecures.
Quid deceat, quid no, tibi nostri ostendere possunt. Inuenta ex aliis disce, &te plurima Achiuos Consulere hortamur veteres, Argiuaque regna Explorare oculis, &opimam auertere gazam In Latium, atque domum laetum spolia ampla referre.