Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 467
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. Vnc autem linguae studium, moremque loquendi, NQuem vates, Musaeque probent, atque auctor Apollo, Expediam, curam extremam, finemque laborum. Discendum indicia, &verborum lumina quae sint Munere Pieridum lustrandis addita rebus. Ne te opere incoepto deterreat ardua meta, Audendum puer, atque inuicto pectore agendum. am te Pierides summa en de rupe propinquum foce vocant, viridíque ostentant fronde coronam Victori, atque aninio stimulos hortatibus addunt. lamque rosas calathis spargunt per nubila plenis