Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 468-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe inde illectas aures immensa voluptas
Detinet, &dulci pertentat pectora motu.
Ergo omnem curam impendunt, vt cernere nusquam
Sit formas similes naturae exempla sequuti,
Dißimili quòd sint facie quaecunque sub astris
Vitales carpunt auras, genus omneferarum,
Atque hominum pictae volucres, mutaeque natantes.
Nónne vides verbis vt veris saepe relictis
Accersant simulata, aliundéque nomina porrò
Transportent, apténtque aliis ea rebus, vt ipsae
Exuuiúsque nouas, res, insolitósque colores
Iudutae saepe externi mirentur amictus
Vnde illi, laetaeque aliena luce fruantur,
Mutatóque habitu, nec iam sua nomina mallent?
Saepe ideo cùm bella canunt; incendia credas
Cernere, diluuiumque ingens surgentibus vndis.