Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 469-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum illi subiecta oculis est mobilis vnda.
Ille tamen siluas, interque virentia prata
Inspiciens miratur; aquae quae purior humor
Cuncta refert, captósque eludit imagine visus.
Non aliter vates nunc huc traducere mentes
Nunc illuc, animisque legentum apponere gaudet
Diuersas rerum species, dum taedia vitat.
Res humiles ille interea non secius effert
Splendore illustrans alieno, &lumina vestit,
Verborumque simul vitat dispendia parcus.
Hunc fandi morem (si vera audiuimus) ipsi
Caelicolae exercent caeli in pentralibus altis,
Pieridum chorus in terras quem detulit olim,
Atque homines docuêre, Deum praeclara reperta,
Illae etenim Iouis aetherea dicuntur in aula
Immixtae superis festas agitare choreas,