# Opera 47

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/47

FILIO.
DEI
Sicut vbi immundas Sol lambit lumine fossas,
Tetra vbi proluuies graue olet coenóque fimóque,
Non tamen effusi radij dum sordibus errant,
Infusas ducunt ea per commercia sordes.
Rursum igitur solito pariter sublimis honore
Regnas, humani prae te fers corporis artus
Amplius, intacta quos traxti e virgine nascens,
Filius omnipotens patris omnipotentis, & haeres.
Sed quod erat mortale olim, & violabile corpus,
Nunc immune necisstellas super emicat omnes,
Praefulgénsque nouo premit ipsum lumine Solem
Quaeque tuos anima acceßit diuinitus arcus,
Fermari inciperes sanctae cùm matris in aluo,
Numinis insolito tecum dignatur honore,
Felicésque animas, longe supereminet omneis,
Tecum vnà imperium caeli omnipotentis adepta.
Namque tibi, quaecunque vsquam potis esse, potestas

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
