Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 471
Unproofread scanNot analysed yet
Liberius fas campum alijs decurrere apertum.
Sacri igitur vates facta, atque infecta canentes
Libertate palàm gaudent maioreloquendi,
Quaesitique decent cultus magis, atque colores
Insoliti, nec erit tanto ars deprensa pudori.
Crebrius hi fando gaudent super aethera miris
Tollere res (necsit fas tantum credere) dictis,
It celoclamor, tremit omnis murmure olympus.
Nec mora, bis vocem ingeminant, vrbísque ruinas,
Fatâque, praeliaque, &sortem execrantur iniquam,
O pater, ô patria, ò Priami domus inclyta quondam,
Clamantes, cecidit prò Iupiter Ilion ingens.
Quid cùm Neptunum dicunt mare, vina Lyaeum,
Et Cererem frumenta patrumque è nomine natos
Significant, memorántque vrbes pro ciuibus ipsis?
Atque ideo timor attonitos cum inuaserit Afros,
Africa terribili tremet horrida terra tumultu.
Nec deerit, tibipro fluuijs, próque omnibus vndis
Pocula qui preßis Acheloia misceat vuis.
Ecce autem subitis conuersis vocibus vltrò
Saepe aliquem longè absentem, desertaque &antra,
Et solos monteis affantur: saepesalutant
Siluásque, fluuiósque, &agros, sensuque carentes
Speluncas, velut haec sint responsura vocata:
Et vos ô vacui compellant nomine saltus.
Praeterea verbis inimicos addere sensus
Oppositis, dum dissimulant, aliudque videbis
Saepeloqui, atque aliud simulata condere mente.
Egregia intera coniux ita nocte suprema