# Opera 473

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/473

Quae ratio (nam nec sunt omnia versibus apta,
Omnia nec pariter ttbi sunt vnoordine habenda)
Versibus ipsa etiam diuisa, & carmina quantum
Carminibus distant, tantum distantia verba
Sunt etiam inter se, quamuis communia multa
Interdum inuenies versus diffusa per omnes.
Multa decent scenam, quae sunt fugienda canenti
Ant Diuûm laudes, aut Heroum inclyta facta.
Ergo altè vestiga oculis, aciemque voluta
Verborum silua in magna, tum accommoda Musis
Selige, & insignes vocum depascere honores,
Vtnitidus puro versus tibi fulgeat auro.
Reijce degenerem turbam nil lucis habentem,
Indecorésque notas, ne sit non digna supellex.
Qui fieri id poßit, veterum te semita vatum
Ibseruata docebit adi monimenta priorum
Crebra oculis, animóque legens, & multa voluta.
tum quamuis, longè si quis supereminet omnes, Virtutem ex illo, ac rationem discere fandi Teiubeam, cui contendas te reddere semper Aßimilem, atque habitus, gressusque effingere euntis,
Quantum fata sinunt, & non auersus Apollo.
Haud tamen interea reliquum explorare labores
Abstiteris vatum, moneo, suspertaque dicta
Sublegere & vaxiam eae cunctis abducere gazam.
Nec dubitem versus hirsati saepe poëtae
Suspensus lustrare, & vestigare legendo,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
