# Opera 474-2

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/474-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/474-2

Nec pudet interdum alterius nos ore loquutos.
Cùm vero cultis moliris furta poëtis,
Cautiùs ingredere, & raptus memor occule versis
Verborum indicijs atque ordine falle legentes
Mutato noua sit facies, noua prorsus imago.
Munere (nec longum tempus) vix ipse peracto
Dicta recognosces veteris mutata poëtae.
Saepe palàm quidam rabiunt, cupiúntque videri
Omnibus intrepidi, ac furto laetantur in ipso
Deprensi, seu cum dictis nihil ordine verso
Longè alios ijsdem sensus mira arte dedere,
Exut
Exueruntque animos verborum impunè priores,
Seu cum certandi priscis succensa libido,
Et possessa diu, sed enim malè condita victis
Extorquere manu iuuat; in meliúsque referre.
Ceu sata, mutatóque solo felicius olim
lernimus ad caelum transtatas surgere plantas.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
