# Opera 474

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/474

Sicubi se quadam forte inter commoda versu
Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse
Auspicijs proprios poßim mihi vertere in vsus
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.
Flumina saepe vides immundo turbida limo,
Haurit aquam tamen inde frequens concursus, & ale
Important puteis ad pocula. desuper illa
(tis iqu
Occultis diffusa canalibus influit, omnemque
Illabens bibulas labem exuit inter arenas.
Nil adeè incultum, quod non splendescere poßit,
Praecipue si cura vigil non desit, & vsque
Mente primas multûmque animo tocum ipse volutes.
Atque ideo ex priscis semper quo more loquamur
Discendum quorum depascimur aurea dicta,
Praecipuumque auidirerum populamus honorem
Aspice vt exuuias, veterúmque insignia nobis
Aptemus: rerum accipimus nunc clara reperta:
Nunc seriem, atque animum verborum, verba quoque ipsa

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
