# Opera 477

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/477

Ipse suis Cicero thesauris omnia promet,
Auctoresque alij nati felicibus annis
Imnia sufficient, nec solis crede poëtis.
Saepe etiam vidi veterum inter carmina vatum
Barbarico versus cultu, gazaque superbos,
Belgicaque immisit trans alpes esseda Gallus
In Latium; & lonrae Macedum venêre sarissae.
Et metuam ne deficiat me larga supellex
Verborum, angustique premat sermonis egestas?
Quin & victa situ, si me penuria adaxit,
Verba licet renouare, licet tua sancta vetustas
Vatibus indugredi sacraria saepius olli
Aetatis gaudent insignibus antiquai,
Et veterum ornatus induti incedere auorum.
Non tamen ille veter squalor fuat vndique, & ater
Verborum situs. his modus adsit denique, quando
Copia non defit, quorum nunc peruius vsus.
Tum quoque si deerunt rebus sua nomina certa,
Fas illas apta verborum ambire corona,
Et late circunfusis comprendere dictis.
Verba etiam tum bina iuuat coniungere in vnum
Molliter inter se vinclo sociata iugali.
Verum plura nefas vulgo congesta coire,
Ipsaque quadrifidis subniti carmina membris.
Itala nec paßim fert monstra tricorpora tellus
Horresco diros sonitus, ac leuia fundo
Inuitus per terricrepas per carmina voces.
Argolici quos ista decet concessa libido,
Talia connubia, & tales celebrant Hymaeneos.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
