# Opera 479-2

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/479-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/479-2

Omnibus expositam vulgò, immeritísque patêre.
Atque ideo, turbam quo longè arceret inertem
Angustam esse viam voluit, paucísque licere.
Multa adeò incumbunt doctis vigilanda poëtis.
Haud satis est illis vtcunque claudere versum,
Et res verborum propria vi reddere claras.
Omnia sed numeris vocum concordibus aptant,
Atque sono quaecunque canuntimitantur, & apta
Verborum facie, & quaesito carminis ore.
Nam diuersa opus est veluti dare versibus ora,
Diuersosque habitus, ne qualis primus, & alter,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
