# Opera 481

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/481

Virgea suggeritur costis vndantis aheni.
Carmine nec leui dicenda est scabra crepido.
Tum, si laeta canunt, hilari quoque carmina vultu
Incedunt, laetúmque sonant haud segnia verba,
Seu cum vere nouo rident prata humida, seu cum
Panditur interea domus omnipotentis olympi.
Contra autem sese tristes inamabile carmen
Induit in vultus, si forte inuisa volucris
Nocte sedens serum canit importuna per vmbras,
Vt quondam in bustis, aut culminibus desertis.
Verba etiam res exiguas angusta sequuntur,
Ingentésque iuuant ingentia, cuncta gigantem
Vasta decent, vultus immanes, pectora lata,
Et magni membrorum artus, magna ossa, lacertique.
Atque ideo si quid geritur molimine magno,
Adde moram, & pariter tecum quoque verballaborent
Segnia, seu quando vi multa gleba coactis
Aeternum frangenda bidentibus, aequore seu cum
Cornua velatarum obuertimus antemnarum.
At mora si fuerit damno, properare iubebo.
Si se forte caua extulerit mala vipera perra,
Tolle moras, cape saxa manu, cape robota pastor.
Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem.
Ipse etiam versus ruat, in praecépsque feratur,
immenso cum praecipitans ruit Oceano nox, Aut cùm perculsus grauiter procumbit humi bos. Cumque etiam requies rebus datur, ipsa quoque vltr ò Carmina paulisper cursu cessare videbis In medio interrupta, quierunt cùm freta ponti,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
