# Opera 482

Marco Girolamo Vida, Opera, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/482

Postquam aurae posuêre, quiescere protinus ipsum
Cernere erit, mediísque inceptis sistere versum.
Quid dicam, senior cùm telum imbelle sine ictu
Inualidus iacit, & defectis viribus aeger:
Nam quoque tum versus segni pariter pede languet.
Sanguas hebet, frigent effoetae in corpore vires.
Fortem autem iuuenem deceat prorumvere in arces,
Euertisse domos, praefractáque quadrupedantum
Pectora pectoribus perrumpere, sternere turres
Ingentes, totóque ferum dare funera campo.
Nulla adeò vatum maior prudentia, quàm se
Aut premere, aut rerum pro maiestate canendo
Tollere. nunc illos animum summittere cernas
Verborum parcos, humilique obrepere gressu,
Textáque vix gracili deducere carmina filo.
Nunc illos verbis opulentos, diuite vena
Cernere erit fluere, ac laxis decurrere habenis
Fluxósque, ingentésque. redundat copia laeta
Vbere felici, verborumque ingruit agmen
Hibernarum instar niuium, cum Iuppiter Alpos
Frigidus agneas, atque alta cacumina vestit.
Interdum verò cohibent vndantia lora,
Non humiles, non sublimes media inter vtrunque
Littus arant veluti spatia, & confinia radunt.
Sic demum portu laeti conduntur in alto.
Quod superest, quae postremò peragenda poëtae
Expodiam, postquamcasus enaserit omnes,
Signâque perpetuum deduxit ad vltima carmen,
Exultans animo victor, laetúsque laborum
Non totam subitò praeceps secura per vrbem
Carmina vulgabit ah ne sit gloria tanti,
Et dulcis famae quondam malesuadacupido.
At patiens operum semper, metuénsque pericli
Expectet, donec sedata mente calorem
Paulatim exuerit, foetúsque abolerit amorem
Ipse sui, curamque aliò traduxerit omnem.
Interea fidos adit haud securus amicos,
Vtque velint inimicum animum, frontísque seuerae
Dura supercilia induere, & non parcere culpae
Hes iterum atque iterum rogat, admonitusque latentis
Grates laetus agit vitij, & peccata fatetur
Sponte sua, quamuis etiam damnetur iniquo
Iudicio, & falsum queat ore refellere crimen.
Tum demum redit, & post longa obliuia per se
Incipit hîc illic reterem explorare laborem.
Ecce autem ante oculos noua se fert vndique imago,
Lengè alia heu facies rerum, mutatâque ab illis
Carmina, quae tantum antè recens confecta placebant. Miratur tacitus, nec se cognoscit in illis Immemor, atque operum piget, ac sese increpat vltro.
Tum retractat opus commissa piacula doctae
Palladis arte luens nunc haec, nunc reijcit illa,
Omnia tuta timens, melioráque sufficit illis,
Attondétque comas stringens, siluamque fluentem,
Luxuriémque minutatim depascit inanem
Exercens durum imperium, dum funditus omnem
Nocturnis instans operis, operísque diurnis
Versibus eluerit labem, & commissa piarit.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
