# Opera 49

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/49

Omnia noctescent tenebris caliginis atrae.
Tum flammae vltrices, vibrataque fulgura caelo
Corripient subitis mortalia cuncta fauillis.
Ardebunt fontes: ardebuut flumina, & alta
Aequora, flammescentque auris candentibus aër,
Et veter extremos considet mundus in ignes.
Tum caelo lignum venerabile sideris instar
Fulgebit nostrae monimentum insigne salutis,
Aethere mixta comas ramis felicibus arbos.
Alaeua sontes, & quos scelera impia damnant,
Ibunt infernos erebi flammantis in ignes,
Omnes vt sua quemque prement commissa, cremandi.
Dextra autem insontes, quorúmve oblita piacla,
Digrediens terris tecum ad tua regna vocabis,
Felicem quenque in sedem, quam cuique parauit
Protinus à prima pater aequus origine rerum,
Insignique vehes victor super astra triumpho.
Salue vera Dei soboles, rex aetheris idem,
Bis genite, humanigeneris certißima vbique
Spes atque indubitata salus, lux aurea mundi,
Nobiscum Deus, interpres superumque, hominumque
Tu capitis nostri gemmis contexta corona,
Ipsum tu caput, & decus omne, & gloria nostra.
Tu rex, tu nostri dux agminis inclytus ille,
Quem metuunt infernae acies gens aethere pulsa.
Tu custos, vigil, & magni tu pastor ouilis.
Tumedica arte potens, qui vulnera nostra mederis.
Tu via, tu veri vis, tu te vita secutis.
Tu nostri fundamentum templi, atque columna,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
