Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 491-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vitri pellucentes opponere quadras
Hinc atque hinc iubeo, lini aut firmißima texta,
Vt neque concutiant venti neque nubila nimbis
Conspergant, obsitque intus penetrabile frigus.
Nec postrema fuit cautis praetendere cura
Retia rara. auium insidias, &callida furta
Auerte, illudit passer custodibus olim
Improbus, illudit chortis cristata volucris.
Dantstragem paßim rostris immitibus, impléntque
Ingluuiem, ac viuo viua abdunt corpora busto.
Nec, quibus est, tineae felicis copia multa,
Parietibus sedem affigunt, sed quattuor aequis
Tectorum in medio erectis hinc inde columnis
Plurima suspendunt tabulata, aulaeque per altos
Surgunt mille gradus, digestaeque ordine sedes.
Túque etiam, variae vt nequeant irrepere pestes,
Parietis antiqui vitium ne neglige segnis.
Sed calce, aut creta linito, atque angusta viarum
Quaeque time mus saepe cauis sese abdidit imis
Luce latens, at cum in tenebris cinis occulit ignem
Sopitum, indulgëtque graui custodia somno,
Improbus egreditur tutis ad furta latebris,
Et citus irreptut tabulis, saeuítque per omnes
Caede madens aulas, praedámque auertit ab altis
Porticibus satur, atque cauis epulatur in antris,
Molire insidias, deceptum carcere claude,
Ignarúsque doli ipse sibimet vincula nectat,
Dum petit ostensam confidentißimus escam.
Quaedam etiam trabibus, quibus omnis machina rectis Nititur, auxiliantur, &imas sentibus armant, Sentibus, &tribulis, ac iuniperi hirsutae Vulnificos addunt gladios, circum vndique vt hostis