# Opera 491

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VIDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/491

Ante opus omne tamen pete matutina Deorum
Limina, ferque preces supplex, Diuísque litato
Auspicibus cunctorum operum, cum mane sacerdos
Synceram Cererem, & Lenaeum libat honorem.
Nec non lanicij florem velamina prima
Suspendes templis. auertunt omnia foetu
Munere placati superi mala, frigora, & aestus,
Et quae multa solent hombyci instare pericla.
Interea populis sedes, & tecta futuris
Ipsa nouare iube, tabulataque victa senecta.
Non aptae sine sole domus, sine luce penates.
Sed duplices recta lumen regione senestrae
Admittant, quarum surgentes altera Phoebi
Spectet equos, fessos contra altera, iamque cadentes,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
