Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 493
Unproofread scanNot analysed yet
Esse domus spatia, augentur dum corpora cuique,
Has toties legere, inque nauas diducere sedes
Ne dubita, donec tabulas impleueris omnes.
Nec tamen interea paruas non pascere oportet.
Vt primum hauserunt caeli auras, pabula poscunt,
Assuescunt iam tum dapibus, mensasque requirunt.
Sed prodest, nondum thalamos experta puella
Prima manu teneras forsan si pascat alumnas.
Primam autem mori pubem, atque tenerrima semper
Quaeque legunt, dum grex tener est, atque inscius aeui