# Opera 497

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VIDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/497

Laesa tibi deprensa, aliarum sedibus vltro
Proijce, nec frustra libeat tibi pascere inertem.
Nullam operam omnino, nullum expectabis ab illa
Certa opus. ignauum deducet inutilis aeuum,
Et comitum egregias tantùm mirabitur arteis.
Saepe etiam impastas auerti pabula cernes,
Sopitâsque graui velutitorpere veterno
In tabulis. hic parce metu, ne corpora morbus
Forte aliquis, gentémque lues inuaserit aegram.
Hunc illis morem, natura hunc ipsa soporem
Addidit, indulgent somno, stratísque quiescunt,
Sopitísque dies alter transibit, & alter.
Cum vero expulerit noctem lux tertia rebus,
Consurgent, laetaeque ad pabula nota redibunt.
Ergo illas tumidas iubeo obseruare nec ingens
Nosse labor, ne improuisus sopor occupet. vltro
Signa dabunt ipsae, caelo capita ardua tollent
Arrectae, spernentque dapes tum pigra notabis
Corda, animos resides, insueta silentia mensis.
Non tamen adueniet somnus simul omnibus idem.
Insomnes aliquae vigilant, dum turba quiescit
Cetera, nondum aptae, teneros quibus alliget artus
Irrepens sopor, aduenient sua tempora & illis,
Atque omnes tandem demittent lumina somno.
Cura sit interea insomnes legere, atque vagantes,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
