# Opera 50

Marco Girolamo Vida, Opera, DEI FILIO, DEO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/50

Templum ipsum & caelo contermina vertice turris
Pérque gradus ara assurgens araeque sacerdos.
Ianua tu, ac reserans caeli penetralia vectis.
Tu ratis, & portus, tu lex, tu legifer ipse.
Tu folia euoluis signato in codice clausa,
Abstrusasque notas, septenâque claustra resignas,
Tu nobis nostra auersum ob commissa parentem,
Et mala pro meritis tuique, haud toleranda paren
Concilias bonus, atque tua pro gente precando
Vsque assurgenti te comminus ohijcis irae,
Vulneraque obtendis, quae quondam es corpore passi
Deditus, & laceros pro nobis detegis artus.
Tu patris admotus dextrae, subnixus eodem
In solio immensum consorti numine mundum,
Maiestate eadem, paribus frenatis habenis:
Omnia perpetuo afflantes recreatis amore:
Omnia concordi reparatis secula nutu.
A genitore fluit per te vis omnis amoris,
Mutua quo inter sese & amant, redamantque be
Caelicolae, inque vicem mortali spiritus ille,
Qui mare, qui terras, qui caelum numine complet,
Vobiscum Deus ipse etiam, tres ordine certo,
Numen idem, tres tergemino Deus vnus honore,
Maximus, optimus, omnipotens in secula regnas.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
