# Opera 502

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VIDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/502

Diua monet durae frustra praecordia Nymphae
Tentari, nulli pectus penetrabile amori,
Nec precibus, nec muneribus mutarier vllis,
Fallendamque dolis tantùm furtisque domandam.
Ergo se in faciem subito transformet equinam
Imperat, & pascat qua gramina sueuerat illa
Quaerere, vt ignaram furto aggrediatur opertus.
Nec mora praeceptis, hinnitu Pelion altum
Clausus equo Deus impleuit, votóque potitus
Vt tenuit frustra pugnantem, & multa recusantem
Exin promeritae Veneri pro munere magno
Semina clausa dedit niueo tenuißima linteo,
Et meriti memor his, inquit, pulcherrima texes
Diua tibi insignes tunicas nihil indiga lanae,
Aut lini, quae dona negat tibi iniqua Minerua.
Hinc praecepta dedit, diuinam & prodidit artem,
Quam primus, nati fugeret cùm protinus iras,
Deprendit solis meditando in montibus olim.
Insuper admonuit venturi praescius aeui
Quondam aliquos, sed enim multò post, affore vates
Qui totum canerent praeclara inuenta per orbem
Gratum opus Ausonijs, dum voluent fila, puellis.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
