Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 504
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe tuae intereà prorsus nihil indiga curae est,
Dum nouies roseus se lauerit aequore Titan,
Disce laboranti pecori non pigra mederi,
Tristibus &morbis occurrere. vos quoque nostri
Paruae animae exercent per tot discrimina casus,
Vestraque pallentes infestant corpora morbi.
Corrupta siue illa lues caeli influit aura,
Seu vitio infectae frondis, gens labitur aegra,
Et coetus subitò serpunt contagia in omnes.
Inuadit mors, intereunt data corpora letho,
Et thalamis paßimtetro manantia tabo
Fusaiacent: perit omne pecus spes irrita fili.
Dij teneros, Dij vos foetus arcete periclis,
Cùm nondum morbis praesentes omnibus herbas
Monstraritnatura, hominumve industria solers
Nondum morborum causas deprenderit omnes.
Multa tamen, longo quae nos inuenimus vsu,
Quaeque alij docuêre, tibi nunc dicere pergam.
Nil adeo tineis fuerit praesentiùs aegris,
Quam subito è medio iucundo lumine cassas
Tollere, ne totam perfusa cadauera tabo
Latius incestent miserando funere gentem.
Nec minus inde tibi tristis contagia caeli
Sit studium vitare. iuuat cùm lucidus aether,
Cùm noctis gelidum Solrorem sustulit, &cùm
Inter se alpinus Boreas, atque humidus Auster
Pacem agitant, vitro detracto aperire fenestras,
Quóve almam lucem aspiciant, quóve aethera purum,
Aurarumque leues animas, &frigora captent.
Nempe intro veniens Zephyris variantibus aër
Aera dispellit pigrum nouus, &graue olentes
Lustrat, agens sese, thalamos variâtque saluber,
Qui nisi mutetur crebro, corrumpitur, haustusque
Inducit varios reptantum in corpora morbos.
Ceu puteis pigros latices nisi saepius vrna
Hauseris, vt subitò inde locum nouus occupet hu