# Opera 505

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/505

Continuò sapor immotae vitiatur aquai,
(mor,
Oraque potantum tristis perturbat amaror.
Tum verò ad Solem, blandíque ad luminis auras
Exultare pecus videas, & corpora luci
Pandere non tamen immisso sub Sole iacere
Securum fuit, aspiciant sed lumina longe.
Si verò fuerit gelidis Aquilonibus aer
Frigidus, aut nibos spirantibus humidus Austris,
Protinus in thalamos inferri profuit ignes.
Ne tamen infestet lacrymosus lumina fumus,
Ipsos occuluere cauis fornacibus ignes,
Vnde aditus fumo sit nusquam in tecta, sed extra
Respirans Vulcanus in aera fumet apertum.
At calor interea placidus diffunditur intus
Paulatim, & tepidi calida e fornace vapores.
Sunt etiam, quae, cum nigrescit foetibus arbos,
Incipiunt cùm mora rubescere, pabula lecta
Retibus imponunt raris, in perque foratis
Pellibus, ingyrúmque agitant, iactantque per auras.
Nanque cadunt veluti per lata foramina grando
Nigrantes baccae, vel quicquid inutile mensis,
Et tantum folia ipsa manent, quod soluere mollim
Aluum
M B. Aluum mora ferunt, tristésque inducere morbos. Praeterea liquido respergi corpora oliuo Mors erit extemplo ab miseris, lucémque relinquent.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
