# Opera 506

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/506

Ergo vbi nocte gregem famulae, & stabula alta reui
Edice procul ardentem deponere testam,
(sent,
In tenebris vbi pingue oleum depascitur ignis,
Ne super incautis gutta stillantis oliui
Decidat, ac totos deformet peste penates.
Vsque adeo in venerem longas exercuitiras
Infensam inuentrix semper frondentis oliuae.
Ex in cum liquor officiat bombycibus omnis,
Praecipuè sale qui fuerit vitiatus amaro
Cùm semel attigerit, miseris erit acre venenum.
Protinus elucet languentibus aurea pellis,
Deinde tument, turpisque animis ignauia venit
Desidibus tandem rumpuntur, & omnia tetro
Inficiunt tabo: sanies fluit vndique membris,
Nec quicquam salso Venerem aequore profuit ortam.
Quaedam ideo siluas seruant noctésque, diésque.
Quandoquidem inuentae salso quae pabula rore
Inuidia infecêre (scelus prohibete nefandum
Diique Deaeque omnes) caecum & liquêre venenum
In siluis, quod mox folijs bibit inscia bombyx.
Arce etiam strepitus: cantu caua cornua rauco,
Fistulaque horribili procul absit ahenea hombo,
Tympanáque, & voces ludentis comprime pubis.
Inualidas saepe exanimat leue murmur alumnas.
Sed neque tum pueri vastantes irriquieta
Guncta manu hîc illic, stragemque impunè ferentes,
Iámque
lumque has, iamque illas digitis dum tangere gaudent,
Intro ducantur, quos longè arcebis, & vtro
Absistent, aetas si improuida ludificetur.
Verbis falle illos. tineas finge acre venenum
Inspirare anima, vel spicula linquere caudis,
Atque angues, colubrósque voca, derósque chelidros.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
