# Opera 508

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/508

Cernere erat subitò afflatos languescere flores,
Mox albumlate nimbum volitare per auras,
Nec tantum noceat raptor ferus Orithyiae,
Si quando iratus male tutis incubet hortis.
Nostram igitur si forte domum praetermeet olim
Pestis, & ira Deum talis, cum plurima reptans
Compleuit sedes omneis, atque atria circum,
Non illum affarilibeat, longumque morari.
Sed properate fores famulae, properate fenestras
Claudere, pestiferamque auertite limine cladem.
Iam promissa dies terris lucem intulit almam,
Iam, licet, ingredere, artificum mirare laborem
Egregium, mirare artes, vt pendula ramis
Omnibus haeserunt varij glomeramina fili,
Qualiter autumni primo cum frigore in hortis
Arboribus pendent haud vno poma colore.
Sic haerent nitidi vario discrimine ramis
Folliculi, sunt quae viridem traxêre colorem
E folijs, quae depasta est Saturnia hombyx
Fila, auri quaedam, electrique simillima puri.
Omnibus est reliquis color albi velleris instar.
Ergo vbi per ramos iam perfecisse laborem
Clausas, quanque suum, vigili exploraueris aure,
Atque vbi nec strepitus, nec vim datur apliùs vllam,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
