Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 509
Unproofread scanNot analysed yet
Audiri, sed iam motus requieuerit omnis:
Pelle moram, exonerare ramos, impone canistris.
Carpe vtraque manu, &famulas properare iubeto.
Primus deinde labos extrema, &inutile quicquid
Lanicij detraxe, &luxuriantia circum
Vellera, quae stuppae veluti nodosa puellae
Ruris pensa trahunt torquentes pollice fila,
Vnde sibi intexant festis gestanda diebus
Tegmina, cùm laetas agitant per prata choreas.
Hinc triplex delectus erit, meliora Deorum
Imponunt aris, aliqua in spem gentis, &anni
Venturi ad sobolem seruant de more creandam.
Cetera dein varios deuoluunt vestis in vsus.
Quae verò in generis spem vis seruare caduci,
Delegito ex omni numero neglecta quotannis
Degenerant proles magis ac magis, atque propago
Deterior tibi semper erit labentibus annis.
Sed non ob soholem multos seruare necesse est
Folliculos, capitum multorum semina partu
Vna dabit mater, centum quaeque oua relinquet.
Quos igitur foeturae habiles prouideris, omneis
Connectes ducto per acus vestigia filo.
Sed parcens leuiter terebrato, extremamque tantùm
Tangito acu tenui, ne inclusa cadauera ferro
Ah violes, &res euertas funditus omnes.
Post hinc consertos ita frigida sub loca conde,
Aut Bacchi in cella sub terram, aut sicubi montis
Exesi specus ardenti impenetrabile Phoebo,
M B.
Ne calor absumat defuncta cadauera vita,
Fata dabunt quibus adaucundum surgere lumen
Rursus, &in paruas volucrum se vertere formas,
Cùm primùm caelo stellas Aurora fugarit,
Et decies roseos Sol lauerit aequore currus.
Nam quondam (vt perhibent) cum primos aurea foetu
Nutriret Venus vmbrosis in vallibus Idae,
Nuda cohors tenerum circum ludebat amorum,
Et nunc hîc manibus temerè, dare pabula blandi
Nunc illic tractare leui reptantia tactis
Corpora, Acidaliósque toris diffundere flores.
Dum verò incauti nunc hûc, nunc protinus illùc
(Fortè parens aberat) studijs puerilibus errant,