# Opera 515

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/515
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/515

Filáque deuoluunt nigris fumantia ahbenis,
Tum currente rota torquent, eadémque retorquent,
Staminéque implicito cura est dissoluere nodos.
Hinc vocat extremum tandem textura laborem,
Intenduntque nurus discretas pectine telas
Multifido, radiísque sonantibus intertexunt
Iactantes dextra, laeuâque sequentia fila,
Alternisque suus pedibus labor additus, atque
Desuper acta gemit tereti rota garrula neruo.
Nec mora, certantes properant, falluntque laborem
Aut cantu, aut Veneris curae narrantur inanes.
Nec modus est simplex texendi, nec genus vnum
Telarum, nunc rasa vides, & leuia texta,
Nunc pexis, leuiterque attonsis mollia villis.
Quin etiam varios tenui subtegmine pingunt
Nexilibus flores haderis, siluâsque virentes,
Pomáque, graminaque, & ceruos, capreasque fugaces.
Adde velut nebulas tenues velamina textu
Rara, quibus matres crines & tempora velant,
In templísque Deùm prohibent à puluere vultus.
Vidi etiam varium quae mutant texta colorem,
Eludúntque oculos, vt discolor aura refulsit.
Quid sequar vlterius? nil vis humana reliquit
Intactum filum tunicis includitur aureis,
Indutaeque rigent fuluo sub tegmine vestes,
Vt quondam Phryxi de finibus Acëteis
Vecta ouis aurato fulgebat pectora villo,
Pectoráque & pexo pallentia terga metallo.
Et dubitant matres pinguem serere vndique morum,
Aus

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
