# Opera 517

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/517

Nec procul Eridani ripis absistit, & omnem
Vitam agit in lacrymis, bis senos ordine menses
Illum adeò perhibent solos fleuisse per agros,
Et tandem superos extrema voce precatum,
Néve oculis lacrymae, neu deesset luctibus humor
Perpetuus, superis quae vota audita repente.
Perstat in incepto: gemitu nemora omnia complet.
Non oculis lacrymae, non defit luctibus humor.
Soluunt se in lacrymas artus, & corpore toto
Liquitur humor, abitque omnis conuersus in vndas.
Fit fluuius, cursúque breuißimus exit in alueum
Addua magne tuum, & tecum in vada soluitur alti
Eridani, atque pedes Phaetusae humectat amatae
Flumine turrigerae radens sata culta Cremonae.
Mansit amor, veteres amni mansêre calores.
Saepe illum fama est clausam sub cortice Nympham
Tentasse, optatum mox ascendisse cubile,
Tandem iuncta Dryas fluuioest; licitisque hymenaeis

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
