# Opera 52

Marco Girolamo Vida, Opera, SPIRITVI SANCTO, DEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/52

Iam videor, qua siderei plaga lucida caeli,
Vera vbi pax, vbi summa quies, vbi plena voluptas
Cernere sublustri non enarrabile lumen
In nebula, immensum radiis quae circuit orbem.
Luminis in medioregem ipsum ardentis olympi
Ingentem, immensum, miro splendore prementem
Omnia, & humanos stringentem lumine visus.
Omnia maiestas replet: omnia gloria obumbrat.
Propter eum sedet en gnatus patris vnica proles
Aeterni aeternus; pariter sine stirpe, sine vllo
Semine, principióque carens, & temporis exors:
Quem pater vsque alta se in semet mente reflectem
Ipse suae aeternum concepit imaginis instar,
Arcanum ceu sub tacito nos pectore verbum
Concipimus, quod mox linguaque sonóque receptum
In vocem formetur, & extra rumpat in auras.
Ambobus par maiestas, pargloria, & vnum
Numen idemque, quod est genitor, pariter quoque natus,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
