Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 523
Unproofread scanNot analysed yet
Itque iter obliquum, sed semper tramite recto
Procedit, neque enim curuato insurgere saltu
Cornipedum de more licet. non terminus olli,
Nec cursus meta vlla datur. quocunque libido
Impulerit, licet ire, modò ne ex agmine quisquam
Hostilive suóve aditus occludat eunti.
Nulli etenim super educto fas agmina saltu
Transilijsse equiti tantum haec concessa potestas.
Cautius arma mouent gentis regnator vterque,
In quibus est omnis spes, ac fiducia belli.
Omnibus incolumi rege stat cernere ferro:
Sublato, pugna excedunt, &castra relinquunt.
Ille ad eo in bello captus secum omnia vertit.
Ergohaerens cunctatur, cum venerantur, &omnes
Agmine circunstant denso, mediúmque tuentur.
Vtque armis saepe eripiant, sua corpora bello
Obijciunt, mortémque optant pro rege pacisci.
Non illi studium feriendi, aut arma ciendi.
Se tegere est satis, atque instantia fata cauere.
Haud tamen obtulerit se quisquam impune propinquum
Obuius, ex omni nam summum parte nocendi
Ius habet. ille quid e haud procurrere longius ausit: Sed postquam auspiciis primis progressus ab aula