Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 524-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hos pater aduersis solos decernere iußit
Inter se studiis, &ludicra bella fouere,
Ac partes tutart ambas, quas vellet vterque.
Nec non proposuit victori praemia digna
Dij magni sedere. Deûm stat turba minorum
Circunfusa: cauent sed lege, &foedere pacto.
Ne quisquam voce, aut nutu ludentibus ausit
Praeuisos monstrare ictus, quem denique primum
Sors inferre aciem vocet, atque inuadere Martem,
Quaesitum, primúmque locum certaminis albo
Dusto
Ductori tulit, vt quem vellet primus in hostem
Mitteret: id sane magni referre putabant.
Tum tacitus secum versat quem ducere contra
Conueniat, peditémque iubet procedere campum
In medium, qui reginam dirimebat ab hoste.
Ille gradus duplices superat, cui tum arbiter acer
Ipse etiam aduersum recto de gente nigranti
Tramite agit peditem, atque iubet subsistere contra Aduenientem hostem, paribusque occurrere in armis. Stant ergo aduersis inter se frontibus ambo In mediis campi spatiis, ac mutua tentant Vulnera nequicquam, neque enim vis vlla nocendi est Armigeris, tractu dum miscent praelia eodem. Subsidio socij dextra, laeuaque frequentes Hinc atque hinc subeunt, latè &loca milite complent.