# Opera 525

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VIDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/525

Alternantque vices. nec dum tamen horrida miscent
Praelia, sed placidus mediis Mars ludit in armis,
Excursúsque breues tentant, tutíque tenent se.
Iamque pedes nigri rectoris, qui prior hostem
Contra ijt, obliquum laeua clam strinxerat ensem,
Atque album e mediis peditem citus abstulit armis,
Illiusque locum arripuit praestantibus ausis,
Ah miser, instantem lateri non viderat hostem.
Ipse etiam cadit, & pugnas in morte relinquit.
Tum cautus fuscae regnator gentis ab aula
Subduxit sese media, penitusque repostis
Castrorum latebris extrema in fauce recondit,
Et peditum cuneis stipantibus abditus haesit.
Nec mora, surgit eques bellator laeuus vtrinque,
CACCH.
Et mediis hinc inde insultant coetibus ambo,
Alternique ruunt, & spargunt fata per hostes.
Sternuntur pedites paßim miseranda iuuentus,
Quòd nequeant reuocare gradum, sonat vngula campe
In medio, & totis miscentur funera castris.
Dum verò peditum intentus Latonius heros
Caedibus instat atrox, equitemque per agmina versat Vastatorem alae piceae, longe Arcada maior Ardor agit tacitis iamdudum inuadere furtis Magnum aliquid, peditumque vltra saepe obuiam transit

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
