Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 526
Unproofread scanNot analysed yet
Agmina, cornipedem ducens in praelia laeuum,
Qui regi insidias tendens hûc vertitur, atque hûc,
Per mediósque hostes impune infrenis oberrat.
Constitit, optatâque diustatione potitus
Lethum intentabat pariter regique, Elephantique
Alae qui dextro cornu turritus in auras
Attollens caput ingenti se mole tenebat.
Delius ingemuit clauso succurrere regi
Admonitus, nanque indefensum in morte Elephantem
Linquere se videt, atque ambos non posse periclo
Eripere, &fatis vrgeri cernit iniquis.
Cura prior sed enim est trepidum defendere regen,
Quem rapit in dextrum latus: at niger emicat ense
Stricto eques, &magnis Elephantem intercipit ausis, Danum ingens, neque enim est saeuae post virginis arma
Bellantum numero ex omni magis vtilis alter.
Non tamen impune euades ait acer Apollo,
Et peditum cuneis, densaque indagine cingit.
Ille igitur trepidare metu, certíque pericli