# Opera 528

Marco Girolamo Vida, Opera, M. HIERONYMI VIDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/528

Reginam eripuit tum Maia Atlantide cretus
Littoreum caueae concessum vocibus implet,
Reginam captam ingeminans fremit vndique turb.
Caelicolùm studiis variis, seseque tuetur
Phoebus, & his alto fatur de littore verbis:
Quae porrò inuidia est dextram ludicra petenti
Praemia corrigere incautam, in meliúsque referre
Cùm nec pacta vetent? Quod si Maia satè post ha
Id sedet omnino prohiberi, lege caueto:
Quíque prior fuerit digitis impulsus in hostem,
Siue albus, piceusve fuat, discrimine nullo
Ille eat, & dubij subeat discrimina Martis.
Dixit, & haec toto placuit sententia circo
Caelicolis. Venerem obtutu clam versus acerbo
Iuppiter increpuit nec sensit filius Arcas.
Sed puer ingemuit labefactus corda dolore
Ingenti. vix se tenuit quin ludicra castra,
Iniectísque acies manibus confunderet ambas.
Tum secum statuit furtis certare, dolísque
Omnibus, ac totis fraudes innectere castris.
Iam tum igitur iuuenem pharetratum in praelia ducens
Cornipedis simulare gradus iubet. ocius ille
Emicat, atque albae reginae fata minatur.
Non Phoebum latuêre doli subrisit, & ore
Versus ad astantes: quàmuis accommoda furtis
Mercuriosit dextra, inquit, fraudíque, dolísque Callide Atlantiada inuigiles, haud me tamen vltra Fallere erit, iamque improbe iniquam corrige dextram.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
